MELOS de clangore tubae

MELOS de clangore tubae
MELOS de clangore tubae
apud Hyginum Fab. 274. Tyrrhenus, Herculis filius, tub am primus invenit, hâc ratione. quod, cum carne humanâ comites eius vescerentur, ob crudelitatem incolae, circa regionem diffugerunt. Tunc ille, ubi qui ex eorum numero decesserant. conchâ pertusâ buccinavit, et pagum convocavit, testatique sunt, se mortuum sepulturae dare, nec consumere. Unde tuba Tyrrhenum melos dicitur. Ubi tamen de voce melos dubitatum olim Barthio, cui nomen Melei videbatur illatere, quem ab aliis tubae inventorem tradi, ad Statium, Thebaid. l. 6. v. 404, auctor est Lutatius, vide eum Animadversionibus ad Poetam hunc d. l. Alias Μέλος Lyricorum prorium. Scaliger Poetic. l. 1. c. 44. Proxima Herociae Maiestati Lyrica nobilitas; ut illa a cantu Rhapsodia et Epos: ita haec Ode, et μέλος et μολπὴ. Neque enim ea sine cantu atque lyra pronuntiabant, u9nde et Lyricorum appellatio. Odas quoque a canendo titulum suorum librorum fecit Horatius. Grammatici Pindaricas inscripsêre cantiones, Μέλη, alii vero maluerunt, Εἰδη, unde diminutivam Idyllion, quia Poemata essent rerum quasi species quaedam. Meliambos citat in vita Diogenis Cynici Laertius, qui sint a Cercida Megalopolita scripti. Quinove ibi leguntur versiculi. in quibus ne unus quidem Iambicus. Quamquam autem μέλος Lyricorum tantum fuit: Melodia tamen est omnium cantionum sonis attributa. Sic Chamaeleon --- μελωδηθῆναι non solum ait Lyrica, verum etiam et Archilochi et Hesiodi et Mimnermi, Phocylidae et Homeri. Cum autem Lyricorum genera multa sint, Melos sive ode κατ᾿ ἐξοκὴν dicitur, quibus curas amatorias decantant. Quod primum excogitâsse Alcmna tradunt; alii id inventi Ametori tribuunt Eleutherneo. Certe in hoc genere plurima fuit Sappho. Anacreon autem non solum dedit haec mele, sed etiam in iis mella. Alia genera in laudibus Heroum, locorum laudationibus, rerum gestarum narrationibus, Hilaritates, conviva. Iisdem numeris canebantur paeanes solis Diis, et hymnieôdem argumentô, sed stylô demissiore. Item ea, quae σκολιὰ μέλη vocata sunt, de quibus dicemu infra in voce Scolion. Vide plura hanc in rem apud Scaligerum praefatum loc. cit. ut et c. 3. ubi nobilissima carmina Hymnos et Paeanes esse dicens, secundô locô collocat Mela
et Odas et Scolia, quae in virorum fortium laudibus versabantur; tertio loco Epica ponit, etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • TUBA — Tyrrhenorum inventum, Plin. l. 7. c. 56. a tubo, seu canali, quem refert, dicta, priscis Graecis ignota fuit. Unde illos, Tubarum locô, conchis uti consuevisse, legimus, apud Hesychium, Κόχλοις τοῖς ςθαλαττίοις ἐχρῶντο, πρὸ τῆς τῶ σαλπίγγων… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”